Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 8.4.1 Cic. Fam. 8.4.4 (English) >>Cic. Fam. 8.4.5

8.4.3 has ego tibi litteras eo maiore misi intervallo, quod comitiorum dilationes occupatiorem me habebant et exspectare in dies exitum cogebant, ut confectis omnibus te facerem certiorem. ad K. Sext. usque exspectavi. praetoriis morae quaedam inciderunt. mea porro comitia quem eventum sint habitura nescio; opinionem quidem, quod ad Hirrum attinet, incredibilem aed. pl. comitiis nacta sunt. nam M. Coelium Vinicianum mentio illa fatua, quam deriseramus olim, et promulgatio de dictatore subito deiecit et deiectum magno clamore insecuta est. Inde Hirrum cuncti iam non faciendum flagitare. spero te celeriter et de nobis, quod sperasti, et de illo, quod vix sperare ausus es, auditurum.

8.4.4 de re p. iam novi quicquam exspectare desieramus; sed cum senatus habitus esset ad Apollinis a. d. xi K. Sext. et referretur de stipendio Cn. Pompei, mentio facta est de legione ea, quam expensam tulit C. Caesari Pompeius, quo numero esset, quoad pateretur eam Pompeius esse in Gallia. coactus est dicere Pompeius se legionem abducturum, sed non statim sub mentionem et convicium obtrectatorum; inde interrogatus de successione C. Caesaris; de qua, hoc est de provinciis, placitum est ut quam primum ad urbem reverteretur Cn. Pompeius, ut coram eo de successione provinciarum ageretur; nam Ariminum ad exercitum Pompeius erat iturus et statim iit. puto Idibus Sext. de ea re actum iri. profecto aut transigetur aliquid aut turpiter interce.detur; nam in disputando coiecit illam vocem Cn. Pompeius, omnis oportere senatui dicto audientis esse. ego tamen sic nihil exspecto quo modo Paulum, cos. designatum, primum sententiam dicentem.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 8.4.1 Cic. Fam. 8.4.4 (English) >>Cic. Fam. 8.4.5

Powered by PhiloLogic